monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29 > sectio > sectio 32 > sectio 16 > bnf9389.246 > sectio 9 > sectio 16 > sectio 89 > sectio 18 > sectio 52 > 6 > sectio 8 > sectio 13 > sectio 78 > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 90
Nostri autem ad Antichristum et ista referentes, dicunt quod primum pugnaturus sit contra regem Austri, id est, Aegypti, et postea Libyas, et Aethiopas superaturus: quae de decem cornibus tria contrita cornua supra legimus; et quia venturus sit in terram Israel, et multae ei vel urbes, vel provinciae daturae manus.